- TUSCULUM
- TUSCULUMStrab.Latii opid. 12. ab Urbe lapide, atduo in collie situm, opus Telegoni, Ulyssis et Circes filii: Eversum. Ptol. et Dio, l. 58. Latinâ formatione id habent Τούσκουλον, Straboni vexo l. 5. et Plutarch. in Cicer. Τούοκλον dicitur. Dionys. autem Halicarn. et Steph. Τῦοκλον. Silius, l. 7. v. 692.Quod peperêre decus Circeo Tuscula dorsoMoenia, Laertae quondam regnata nepoti.Martialis, l. 9. Epigr. 61. v. 1.Seu tu Paestanis genita es, seu Tyberis arvis,Seu rubuit tellus Tuscula flore tuô.Propert. l. 2. El. 32. v. 4.Quid petis Aeaeae moenia Telegoni?Hodie Frascata dicitur, Tusculo vero Leandro. Telegon a conditore dictum scribit Niger. Urbs alias Latii, nunc Campaniae Romanae. Nic. Lloydius. Baudrando, ad radices collis, 12. mill pasl. Româ in Ortum, ubi plurimae villae et palatia Principum Romanor. Eius Episcopus dictus est Tusculanus, semper unus ex VI. antiquioribus Cardinalibus, licet Tusculum antiquum dirutum sit, ab Hentico Imperatore. Sed erat plane in eodem loco, ubi nunc est Frascati, non in summo montis iugo, quô rudera et vestigia maximorum aedificiorum conspiciuntur, ubi vulgo verus Tusculum fuisse creditur: Nam revera villa privata ibi fuit, non oppidum et situsipsetepugnat. Habuit olim proprios Comites seu Principes, de quibus Sigonius, l. 5. ad An. Crh. 883. ubi Romam tum in duas factiones distractam docet, quarum alterius Principes Tusculani erant. Hos-Romanis reconciliavit Henricus VI. Imperator A. C. 1191. Ad Tusculum, vicit Eridericus Barbarosla Imperator ingenti proeliô Alexandtum III. Pontificem Româ pulsum, quem Venetias postmodum fugientem clasle insecutus est, A. C. 1175. Vide eundem, l. 14. Hinc Tusculanum, villa Ciceronis celebratissima, in quam ille post forensia negotia animi recreandi gratiâ se recipiebat; ubi aut cum doctis aliquibus, quos eo abduxerat, se declamando exercete, auc philosophica studia intermissa revocare solebat. Grotta Fertata hodie dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.